mandag den 24. december 2018

Glædelig jul -- Merry Christmas


Adeste fideles læti triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem angelorum:
Venite adoremus Dominum.

En grege relicto, humiles ad cunas,
Vocati pastores adproperant:
Et nos ovanti gradu festinemus,
Venite adoremusDominum.

Æterni parentis splendorem æternum
Velatum sub carne videbimus
Deum infantem pannis involutum
Venite adoremus Dominum.

Pro nobis egenum et fœno cubantem,
Piis foveamus amplexibus.
Sic nos amantem quis non redamaret?
Venite adoremus Dominum.

Ingen kommentarer:

Send en kommentar